His tamen auditis etiam illi, quos antegressos rettulimus ducente Sintula, cum eo iam securi Parisios revertuntur: edictoque ut futura luce cuncti convenirent in campo, progressus princeps ambitiosius solito tribunal ascendit signis aquilisque circumdatus et vexillis saeptusque tutius armatarum cohortium globis.
Agens inter haec apud Agrippinam Silvanus assiduisque suorum conpertis nuntiis, quae Apodemius in labem suarum ageret fortunarum et sciens animum tenerum versabilis principis, timens ne trucidaretur absens et indamnatus, in difficultate positus maxima barbaricae se fidei committere cogitabat. 16 Sed Laniogaiso vetante, tunc tribuno, quem dum militaret candidatus solum adfuisse morituro Constanti supra rettulimus, docenteque Francos, unde oriebatur, interfecturos eum aut accepto praemio prodituros, nihil tutum ex praesentibus ratus in consilia cogebatur extrema et sensim cum principiorum verticibus secretius conlocutus isdemque magnitudine promissae mercedis accensis, cultu purpureo a draconum et vexillorum insignibus 13 ad tempus abstracto ad culmen imperiale surrexit.